- SUBUCULA
- SUBUCULAinteriot erat Vitorum, apud Romanos, tunica, quae proxime cutem attingebat. Olim enim tunicis saltem duabus usi in Orbe Romano homines, interiori lineâ sive Subuculâ, et exteriore, ex lana aliave materia, quae proprie Tunicae vindicavit nomen, olim quidem sine manicis, Colobium: post mnaicata, Dalmatica, nuncupata. Cui Togam quidam iniciebant, quidam Lacernam, aut Paenulam. Octav. Ferratius de Re Vestiar. part. I. l. 1. c. 38. Quando autem primum tunicae lineae interiores in usu apud Veteres este coeperint, haud facile dictu est. Nam apud Romanos non nisi sero id factum, inde colligas, quod nulla fere mentio linearum, apud Antiquissimos; quique Interulam et Tunicam distinxêre, hoc solum posuerunt discrimen, quod altera interior indueretur, altera superaria esset, addituri utique, alteram lineam, laneam fuisle alteram. Nec Plinius, l. 19. c. 1. cum de lino agit, ullum lineae vestis usum agnovisse videtur, praecipue in viris: Scribit enim ex Varrone, in Serranorum familia gentilitium fuisle, feminas lineâ veste non uti. Plautus etiam non semel mulieribus linea vestimenta adscribit, Viris numquam: uti nec Martialis, qui omne vestimentorum genus retigit, quidquam de linteis habet; et Horatius Subucnlam tritam tunicae pexae oppovit, quod in linea veste esse non potest, l. 1. Epist. 1. v. 95.Si curtatus inaequali Tonsore capillosOccurri: rides: si forte Subucula pexaeTrita subest Tunicae. ------Ut de balneis nil dicam, quorum usus praecipuus erat, ut sordes depellerentur, quae, cum laneis vestibus etiam interioribus uterentur antiquitus, contrahebantur facile. Ex Suetonio tamen c. 82. colligi videtur, Subuculas fuisle lineas, qui scribit, Augustum hieme, quaternis cum pingui Toga tunicis, ac Subuculae thorace laneô muniri solitum. Nam si laneae Tunicae fuerunt, quid opus erat Subuculae thoracem laneum dicere? Sed Beroaldi lectio potior Eruditis, quae habet, Subucula et thorace lineo. Non nisi sero igitur lini usus in Subucula, quô tempore lineae Tunicae promiscue usurpari coeperunt nec minima pars luxus addita iis purpurâ atque autô. Ut enim Tunicis laneis et subsericis, ita proprie linteis Interulis aureae fasciae limbique ac segmenta addebantur, quas Paragaudas dixêre, ut nos Magnus Casaubonus docuit, sive ea vox Parthorum fuit, sive Syrorum: vide quoque Salmas. ad Histor. Aug. Scriptores, Lamprid. inprimis, ubi sic de Alexandro, c. 40. Boni linteaminis appetitor fuit, et quidem puri (i. e. sine auro ac purpura) dicens, si lintei idcirco sunt, ut nihil asperum habeant, quid opus est purpurâ; etc. Orta vero Subuculae et Indusii nomina sunt, cum binas Tunicas Romani gestare coeperunt; ut sic ab interiore tunica superior distingueretur: dictaque Subucula est, interiot Viti; Indusium, interior Mulieris tunica: quemadmodum superior in Viris Tunica, in feminis Stola appellata est. Vide iterum Ferrarium Part. ead. l. 3. c. 3. Quomodo a Supparo Subucula distinguenda sit, vide Eund. ibid. c. 20. Graeci ὑποδήτην subuculam dixêre, uti tunicam ἐπενδύτην, super ariam hinc quoque Latini, docente Salmasiô ad Pallium Tertull. c. 5. ubi sub pallio Graeci generis omnes cum tunicam, tum interulam, indutui habuisse, haud minus quam Romanos, sub toga; solos Cynicos tunicam non gessisse, sed interulam tantum, addit, Idem Lineas eas absolute dictas esse, docet ad Histor. Aug. Scriptores. Vide supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.